"Volentem me parvo subvectum navigio oram tranquilli litoris stringere et minutos de priscorum, ut quidam ait, stagnis pisciculos legere, in altum, frater Castali, laxari vela compellis relictoque opusculo, quod intra manus habeo, id est, de adbreviatione chronicorum, suades, ut nostris verbis duodecem Senatoris volumina de origine actusque Getarum ab olim et usque nunc per generationes regesque descendentem in uno et hoc parvo libello choartem: dura satis imperia et tamquam ab eo, qui pondus operis huius scire nollit, inposita. Nec illud aspicis, quod tenuis mihi est spiritus ad inplendam eius tam magnificam dicendi tubam: super omne autem pondus, quod nec facultas eorundem librorum nobis datur, quatenus eius sensui inserviamus, sed, ut non mentiar, ad triduanam lectionem dispensatoris eius beneficio libros ipsos antehac relegi. Quorum quamvis verba non recolo, sensus tamen et res actas credo me integre retinere. Ad quos et ex nonnullis historiis Grecis ac Latinis addedi convenientia, initium finemque et plura in medio mea dictione permiscens."
Quote Details
Added by wikiquote-import-bot
Unverified quote
0 likes
Original Language: English
Available Languages (1)
Sources
Preface; 1–3 (tr. Charles C. Mierow, 1908)
https://en.wikiquote.org/wiki/Jordanes
Revision History
No revisions have been submitted for this quote.
Categories
Jordanes
Jordanes (Greek: Ιορδάνης; fl. c. 550 AD), also written as Jordanis or Jornandes, was a 6th-century Eastern Roman bureaucrat, of Gothic descent, who became a historian later in life.
4 quotes on TrueQuotesView all quotes by Jordanes →
Related Quotes
"Post quorum obitum cum Bleda germano Hunnorum successit in regno, et, ut ante expeditionis, quam parabat, par foret, …"
"Vir in concussione gentium natus in mundo, terrarum omnium metus, qui, nescio qua sorte, terrebat cuncta formidabili …"
"Post victorias tantarum gentium, post orbem, si consistatis, edomitum, ineptum iudicaveram tamquam ignaros rei verbis…"
"Pauperat artificis Naturae dona venustas Tyndaridis, formae flosculus, oris honor. humanam faciem fastidit forma, dec…"
"Auribus immensis quondam donatus asellus institit ut caudam posset habere parem. cauda suo capiti quia se conferre ne…"
"Ruris enim quaecunque datur possessio, seu sit Putris harenoso qua torpet glarea tractu, Seu pingui molita graves uli…"
"Vel qualis manibus quondam suspensa supinis Lucet agens circum lomenti bulla salivam, Ante recens maceretur aquis qua…"
"Non patitur cunctas angustia carminis huius Pulei virtutes celeri comprendere versu. Hoc apud Indorum tanti constare …"
"Quae rara sub isto Axe videre soles, aliis in partibus horum Copia tanta iacet, quantam vilissima tecum Efficiunt; ru…"
"Haec quia non Tyrio Germania tingitur ostro, Lata nec ardenti se Gallia murice iactat, Lutea purpurei reparat crement…"