First Quote Added
avril 10, 2026
Latest Quote Added
"Nam qui maxume doctus sibi videtur, dictionem sanam et insanam ferme appetitu pari revolvit, non amplius concupiscens erecta quae laudet quam despecta quae rideat. atque in hunc modum scientia pompa proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est, quorum scurrilitati neglegentia comes hoc volens tantum legere, quod carpat, sic non utitur litteris, quod abutitur."
"Hi sunt, quos timent etiam qui timentur."
"O neccessitas abiecta nascendi, vivendi misera dura moriendi."
"Mors obruit illos, non timor; invicti perstant animoque supersunt jam prope post animam."
"Quid me, etsi valeam, parare carmen Fescenninicolae iubes Diones inter crinigeras situm catervas et Germanica verba sustinentem, laudantem tetrico subinde vultu quod Burgundio cantat esculentus infundens acido comam butyro?"
"Ex hoc barbaricis abacta plectris spernit senipedem stilum Thalia, ex quo septipedes videt patronos."