First Quote Added
avril 10, 2026
Latest Quote Added
"O Roma nobilis, Orbis et domina, Cunctarum urbium Excellentissima, Roseo martyrum Albis et virginum Salutem dicimus Te benedicimus: Sanguine rubea, Liliis candida; Tibi per omnia, Salve per saecula."
"Dura materies ex matris ossibus Creavit homines iactis lapidibus. Ex quibus unus est iste puerulus, Qui lacrimabiles non curat gemitus. Cum tristis fuero, gaudebit emulus: Ut cerva rugio, cum fugit hinnulus."
"Iam, dulcis amica, venito, Quam sicut cor meum diligo; Intra in cubiculum meum, Ornamentis cunctis onustum."
"Iam nunc veni, soror electa et pre cunctis mihi dilecta, Lux mee clara pupille parsque maior anime mee."
"Levis exsurgit zephyrus Et sol procedit tepidus; Iam terra sinus aperit, Dulcore suo diffluit."