First Quote Added
Απριλίου 10, 2026
Latest Quote Added
"Quis talia fando Temperet a lacrimis?"
"Parvis componere magna."
"O formose puer, nimium ne crede colori."
"Trahit sua quemque voluptas."
"Quae te dementia cepit!"
"Nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbor; Nunc frondent sylvae, nunc formosissimus annus."
"Latet anguis in herba."
"Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo."
"Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem."
"Nunc scio quid sit Amor."
"Non omnia possumus omnes."
"Carpent tua poma nepotes."
"Omnia fert aetas, animum quoque."
"Cantantes licet usque (minus via laedit) eamus."
"Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori."
"Audacibus annue coeptis."
"Umida solstitia atque hiemes orate serenas, agricolae."
"Ut varias usus meditando extunderet artis paulatim."
"Labor omnia vicit improbus et duris urgens in rebus egestas."
"In primis venerare Deos."
"Adeo in teneris consuescere multum est."
"O fortunatos nimium, sua si bona norint Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis, Fundit humo facilem victum justissima tellus!"
"Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, Flumina amem sylvasque inglorius."
"Felix qui potuit rerum cognoscere causas."
"Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus Et labor, et durae rapit inclementia mortis."
"Amor omnibus idem."
"Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus."
"Alitur vitium, vivitque tegendo."
"Si parva licet componere magnis."
"Nec morti esse locum."
"Fata vocant."
"Illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope studiis florentem ignobilis oti."
"Arma virumque cano."
"Tantaene animis caelestibus irae?"
"Tantae molis erat Romanam condere gentem!"
"O terque quaterque beati!"
"Apparent rari nantes in gurgite vasto."
"Furor arma ministrat."
"O socii—neque enim ignari sumus ante malorum— O passi graviora, dabit deus his quoque finem."
"Forsan et haec olim meminisse juvabit."
"Durate, et vosmet rebus servate secundis."
"Dux femina facti."
"Data fata secutus."
"Mirabile dictu."
"Sunt hic etiam sua praemia laudi, Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt."
"Mens sibi conscia recti."
"Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt."
"Non ignara mali miseris succurrere disco."
"Infandum, regina, jubes renovare dolorem."
"Equo ne credite, Teucri. quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes."