334 quotes found
"Res est solliciti plena timoris amor."
"Iam seges est ubi Troia fuit."
"Tarde quae credita laedunt credimus."
"Exitus acta probat."
"Abeunt studia in mores."
"Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardens Gaudeat, et vento naviget ille suo. At siquis male fert indignae regna puellae, Ne pereat, nostrae sentiat artis opem."
"Principiis obsta; sero medicina paratur Cum mala per longas convaluere moras."
"Qui finem quaeris amoris, Cedit amor rebus; res age, tutus eris."
"Di pia facta vident."
"Est deus in nobis; agitante calescimus illo: impetus hic sacrae semina mentis habet."
"Conscia mens recti famae mendacia risit"
"Militat omnis amans"
"Qui nolet fieri desidiosus, amet!"
"Procul omen abesto!"
"Aequo animo poenam, qui meruere, ferunt."
"Quod licet ingratum est. Quod non licet acrius urit."
"Cui peccare licet, peccat minus."
"Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata."
"Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum."
"Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae."
"Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni, Horaque formosam quamlibet illa facit."
"Aut non rem temptes aut perfice."
"Iuppiter ex alto periuria ridet amantum."
"Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus."
"Neque enim lex aequior ulla est, Quam necis artifices arte perire sua."
"Intret amicitiae nomine tectus amor."
"Ut ameris, amabilis esto."
"Forma bonum fragile est."
"Si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, Perfer et obdura: postmodo mitis erit. Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus: Frangis, si vires experiere tuas. Obsequio tranantur aquae: nec vincere possis Flumina, si contra, quam rapit unda, nates."
"Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi; Cum dare non possem munera, verba dabam."
"Cede repugnanti; cedendo victor abibis."
"Militiae species amor est."
"Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu: Si bene nutrieris, tempore firmus erit. Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas: Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit: Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo, Quaque venit, multas accipit amnis aquas."
"Nil adsuetudine maius."
"Da requiem: requietus ager bene credita reddit"
"Quod male fers, adsuesce, feres bene."
"Utendum est aetate: cito pede labitur aetas."
"Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem, Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet."
"Continua messe senescit ager."
"Casus ubique valet; semper tibi pendeat hamus Quo minime credas gurgite, piscis erit."
"Candida pax homines, trux decet ira feras."
"Est deus in nobis, et sunt commercia caeli: Sedibus aetheriis spiritus ille venit."
"Chaos, rudis indigestaque moles."
"Sanctius his animal mentisque capacius altae Deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: Natus homo est."
"Pronaque quum spectent animalia cetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus."
"Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae."
"Materiam superabat opus"
"Medio tutissimus ibis."
"Inopem me copia fecit."
"Causa latet, vis est notissima"
"Fas est et ab hoste doceri."
"qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque devovet arma."
"Usus communis aquarum est. Nec solem proprium natura nec aera fecit nec tenues undas"
"Video meliora, proboque, deteriora sequor."
"Et ignotas animum dimittit in artes."
"Insruit et natum: Medioque ut limite curras, Icare, ait, moneo. Ne, si demissior ibis, Unda gravet pennas; si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola."
"Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis"
"Sunt superis sua iura"
"Supremum vale."
"Quae mea culpa tamen? Nisi si lusisse vocari culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari."
"Ars adeo latet arte sua."
"Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, Vix ea nostra voco."
"Tibi dextera bello utilis: ingenium est, quod eget moderamine nostro; tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit remigis officium, quanto dux milite maior, tantum ego te supero; nec non in corpore nostro pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis."
"Invia virtuti nulla est via!"
"Ego pulveris hausti ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis, tot mihi natales contingere vana rogavi; excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos."
"Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae, sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma mollirique queant; nec vobis lacteus umor eripitur, nec mella thymi redolentia florem: prodiga divitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet."
"Heu quantum scelus est in viscera viscera condi ingestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animans animantis vivere leto! Scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum, terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum, nec, nisi perdideris alium, placare voracis et male morati poteris ieiunia ventris!"
"Omnia mutantur, nihil interit."
"Tempus edax rerum."
"Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix ex aliis alias reparat natura figuras: nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, sed variat faciemque novat, nascique vocatur incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa, haec translata illuc, summa tamen omnia constant."
"Nomenque erit indelebile nostrum."
"Carmina proveniunt animo deducta sereno."
"Donec eris sospes, multos numerabis amicos: tempora si fuerint nubila, solus eris."
"Horrea formicae tendunt ad inania numquam: nullus ad amissas ibit amicus opes."
"Crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra Fortunam debet quisque manere suam."
"Quo quisque est maior, magis est placabilis irae, et faciles motus mens generosa capit. corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, pugna suum finem, cum iacet hostis, habet: at lupus et turpes instant morientibus ursi et quaecumque minor nobilitate fera. maius apud Troiam forti quid habemus Achille? Dardanii lacrimas non tulit ille senis."
"Vivere me dices, sed sic ut vivere nolim"
"Estque pati poenam quam meruisse minus."
"Difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus et talis meriti gratia maior erit."
"Turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur, vulgus amicitias utilitate probat."
"Nec facile invenias multis in milibus unum, virtutem pretium qui putet esse sui. ipse decor, recte facti si praemia desint, non movet, et gratis paenitet esse probum. nil nisi quod prodest carum est."
"Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros."
"Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis."
"The fittest for my wound, Who best the gentle passions knows to move; Ovid, the soft philosopher of love: His Love Epistles for my friends I chose; For there I found the kindred of my woes."
"One often hears: that is good but it belongs to yesterday. But I say: yesterday has not yet been born. It has not yet really existed. I want Ovid, Pushkin, and Catullus to live once more, and I am not satisfied with the historical Ovid, Pushkin, and Catullus."
"Here are only numbers ratified; but, for the elegancy, facility, and golden cadence of poesy, caret. Ovidius Naso was the man: and why, indeed, Naso, but for smelling out the odoriferous flowers of fancy, the jerks of invention?"
"To my fancy, the first poet of all antiquity."
"Chaos: rudis indigestaque moles."
"Neu regio foret ulla suis animalibus orba, astra tenent caeleste solum formaeque deorum, cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, terra feras cepit, volucres agitabilis aer."
"Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: natus homo est."
"Os homini sublime dedit caelumque videre iussit et erectos ad sidera tollere vultus."
"Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat."
"Amor sceleratus habendi."
"Effodiuntur opes, inritamenta malorum. Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum prodierat."
"Cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae ense recidendum, ne pars sincera trahatur."
"Nos duo turba sumus."
"Ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!"
"Pudet haec opprobria nobis et dici potuisse et non potuisse refelli."
"Materiam superabat opus."
"Facies non omnibus una, non diversa tamen, qualem decet esse sororum."
"Heu! quam difficile est crimen non prodere vultu!"
"Vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit."
"Non bene conveniunt nec in una sede morantur maiestas et amor."
"Ultima semper exspectanda dies hominis, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet."
"Extenuant vigiles corpus miserabile curae adducitque cutem macies et in aera sucus corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt: vox manet."
"Unc duo concordes anima moriemur in una."
"Quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis."
"Causa latet, vis est notissima fontis."
"Nec solem proprium natura nec aera fecit nec tenues undas."
"Pro superi, quantum mortalia pectora caecae noctis habent!"
"Video meliora proboque, deteriora sequor."
"Nulla est sincera voluptas, sollicitumque aliquid laetis intervenit."
"Ignavis precibus Fortuna repugnat."
"Cura deum di sint, et, qui coluere, colantur."
"Serius aut citius sedem properamus ad unam."
"Humana malignas cura dedit leges, et quod natura remittit, invida iura negant."
"Labitur occulte fallitque volatilis aetas, et nihil est annis velocius."
"In audaces non est audacia tuta."
"Audentes deus ipse iuvat!"
"Candida de nigris et de candentibus atra."
"Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris fessa ministeriis mulces reparasque labori."
"Pauperis est numerare pecus."
"Dum peiora timentur, est in vota locus: sors autem ubi pessima rerum, sub pedibus timor est securaque summa malorum."
"Quae natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit."
"Nihil est toto, quod perstet, in orbe. Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago."
"Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas, omnia destruitis vitiataque dentibus aevi paulatim lenta consumitis omnia morte!"
"Nascique vocatur incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique desinere illud idem."
"Sic tempora verti cernimus atque illas adsumere robora gentes, concidere has."
"Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas."
"Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum."
"[Ovid] took the one thing that was to him emotionally real—the love that unites and destroys men and women—and made an epic of it. [...] The Metamorphoses remains unique: it is the only epic of love."
"A worke very pleasaunt and delectable."
"The. xv. Booke of P. Ouidius Naso, entytuled Metamorphosis, trans. Arthur Golding (London: Willyam Seres, 1567)"
"Metamorphoses, trans. Rolfe Humphries (Bloomington: Indiana University Press, 1955)"
"The Metamorphoses, trans. Horace Gregory (New York: The Viking Press, 1958)"
"Metamorphoses, trans. A. D. Melville (Oxford: Oxford University Press, 1986)"
"Metamorphoses, trans. Charles Martin (New York: W. W. Norton & Company, 2004)"
"Nil mihi rescribas, tu tamen ipse veni!"
"Write nothing back to me—yourself come!"
"Love is a thing ever filled with anxious fear."
"Iam seges est ubi Troia fuit, resecandaque falce Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus."
"Now are fields of corn where Troy once was, and soil made fertile with Phrygian blood waves rich with harvest ready for the sickle."
"We are tardy in believing, when belief brings hurt."
"The event proves well the wisdom of her course."
"Dicere quae puduit, scribere iussit amor."
"What modesty forbade me to say, love has commanded me to write."
"Si fuit errandum, causas habet error honestas."
"If 'twas my fate to err, my error had honourable cause."
"Tastes change into character."
"Non veniunt in idem pudor atque amor."
"Modesty and love are not at one."
"Est virtus placitis abstinuisse bonis."
"There is virtue in abstinence from what delights."
"Pursuits grow into habits."
"The event justifies the deed."
"Dicere que puduit, scribere jussit amor."
"What shame forbade me speak, Love made me write."
"Nulla reparabilis arte Læsa pudicitia est: deperit illa semel."
"When once a woman’s virtue’s gone, No art the damage can atone: 'Tis ruined once for all."
"If I sinned, the sin has fair excuse."
"Cœpisti melius quam desinis: ultima primis Cedunt: dissimiles hic vir, et ille puer."
"You began better than you end: your last attempts must yield the palm to your previous achievements. How little does the man correspond to the promise of the boy!"
"Si qua voles apte nubere, nube pari."
"If you wish to marry suitably, marry your equal."
"Arbiter es formæ."
"You are the (or a) judge of beauty."
"Jam seges est ubi Troja fuit, resecandaque falce Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus."
"The scythe now reaps the corn where Ilion stood, And fields that fatten on the Trojans’ blood."
"Acceptissima semper Munera sunt, auctor quæ pretiosa facit."
"Those presents which derive their value from the donor are always the most acceptable."
"'Tis virtue to abstain from things that please."
"Tarda solet magnis rebus inesse fides."
"Confidence is slow in reposing itself in undertakings of any magnitude."
"An nescis longas regibus esse manus?"
"Don’t you know that kings have long arms?"
"Cur opus adfectas, ambitiose, novum?"
"Leve fit quod bene fertur onus."
"Et nulli cessura fides, sine crimine mores, Nudaque simplicitas, purpureusque pudor."
"Vix a te videor posse tenere manus."
"In toto nusquam corpore menda fuit."
"Heu! melior quanto sors tua sorte mea!"
"Labitur occulte, fallitque volubilis ætas."
"Crede mihi, res est ingeniosa dare."
"Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido; ... Quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas. Turpe senex miles, turpe senilis amor."
"Qui nolet fieri desidiosus, amet."
"Omina sunt aliquid."
"Cedant carminibus reges, regumque triumphi."
"Procul hinc, procul este, severae!"
"Hoc illi garrula lingua dedit."
"Confiteor, si quid prodest delicta fateri."
"Est etiam in fusco grata colore Venus."
"Conveniens vitæ mors fuit ista suæ."
"Sero respicitur tellus, ubi fune soluto, Currit in immensum panda carina salum."
"Fabula (nec sentis) tota jactaris in urbe."
"Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas Semina nequitiae languidiora facit."
"Dedecus hoc sumpta dissimulavit aqua."
"Ingenium quondam fuerat pretiosius auro; At nunc barbaria est grandis, habere nihil."
"Quid tibi cum pelago? Terra contenta fuisses."
"Cum rapiunt mala fata bonos—ignoscite fasso!— Sollicitor nullos esse putare deos. Vive pius—moriere; pius cole sacra—colentem Mors gravis a templis in cava busta trahet; Carminibus confide bonis—iacet, ecce, Tibullus: Vix manet e toto, parva quod urna capit!"
"Perter et obdura: dolor hic tibi proderit olim: Sæpe tulit lassis succus amarus opem."
"Eveniat nostris hostibus ille pudor."
"Non ego sum stultus, ut ante fui."
"Luctantur pectusque leve in contraria tendunt Hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor. Odero, si potero; si non, invitus amabo."
"Da populo, da verba mihi, sine nescius errem; Et liceat stulte credulitate frui."
"For all of his much loving, the poet of the Amores is philosophic in love, and his light-hearted freedom from its pains finds light and airy expression. [...] The heart that indites the matter of the Amores is no less free from suspicion of heaviness than the hand that obeys the heart; their language is limpid, smooth, and flowing, fit medium of their fluent and limpid thought."
"Utque viro furtiva venus, sic grata puellae. Vir male dissimulat: tectius illa cupit."
"Vacca deceptus acerna."
"Promittas facito: quid enim promittere laedit? Pollicitis dives quilibet esse potest."
"Pessima sit, nulli non sua forma placet."
"Ludite, si sapitis, solas impune puellas: Hac minus est una fraude tuenda fides. Fallite fallentes: ex magna parte profanum Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant."
"Nomen amicitia est, nomen inane fides. Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali; Cum tibi laudanti credidit, ipse subit."
"Heu facinus! non est hostis metuendus amanti; Quos credis fidos, effuge, tutus eris. Cognatum fratremque cave carumque sodalem: Praebebit veros haec tibi turba metus."
"Ut dominam teneas, nec te mirere relictum, Ingenii dotes corporis adde bonis. Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo."
"Non ego divitibus venio praeceptor amandi: Nil opus est illi, qui dabit, arte mea; Secum habet ingenium, qui, cum libet, 'accipe' dicit."
"Militiae species amor est; discedite, segnes: Non sunt haec timidis signa tuenda viris."
"Nec dominam iubeo pretioso munere dones: Parva, sed e parvis callidus apta dato."
"Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus? Ei mihi, non multum carmen honoris habet. Carmina laudantur, sed munera magna petuntur: Dummodo sit dives, barbarus ipse placet. Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro Venit honos: auro conciliatur amor."
"Fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius."
"Da requiem: requietus ager bene credita reddit."
"Litore quot conchae, tot sunt in amore dolores; Quae patimur, multo spicula felle madent."
"Ipsa Venus pubem, quotiens velamina ponit, Protegitur laeva semireducta manu."
"Nominibus mollire licet mala: fusca vocetur, Nigrior Illyrica cui pice sanguis erit: Si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae: Sit gracilis, macie quae male viva sua est; Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam, Et lateat vitium proximitate boni."
"Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require, Consule, quae rigidus munera Censor habet."
"Caverit haec custos, pro charta conscia tergum Praebeat, inque suo corpore verba ferat."
"Ævo rarissima nostro Simplicitas."
"Amans semper, quod timet, esse putat."
"Audentem Forsque Venusque juvant."
"Aut non tentaris, aut perfice."
"Candidus in nauta turpis color: sequoris unda Debet et a radiis sideris esse niger."
"Dummodo sit dives, barbarus ipse placet."
"Est deus in nobis, et sunt commercia cœli."
"Est quiddam gestus edendi."
"Experto credite."
"Fac tantum incipias, sponte disertus eris."
"Fallite fallentes: ex magna parte profanum Sunt genus; in laqueos quos posuere, cadant."
"Fertilior seges est alienis semper in agris; Vicinumque pecus grandius uber habet."
"Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos Fit minor: et spatio carpitur ipsa suo. [...]Et tibi jam cani venient, formose, capilli: Jam venient rugs, que tibi corpus arent. Jam molire animum, qui duret, et adstrue formæ. Solus ad extremos permanet ille rogos."
"Forma viros neglecta decet."
"Ignoti nulla cupido."
"Ingenium mala sæpe movent."
"Innocui vivite, numen adest."
"Jurgia præcipue vino stimulata caveto: Aptior est dulci mensa merumque joco."
"Materiem, qua sis ingeniosus, habes."
"Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido: Attice, crede mihi, militat omnis amans. Que bello est habilis, Veneri quoque convenit, ætas; Turpe senex miles, turpe senilis amor."
"Nil consuetudine majus."
"Nomen amicitia est, nomen inane fides."
"Odimus accipitrem qui semper vivit in armis."
"Parcite paucarum diffundere crimen in omnes, Spectetur meritis quæque puella suis."
"Parva leves capiunt animos."
"Perdis, et in damno gratia nulla tuo."
"Plausus tune arte carebat."
"Promittas facito: quid enim promittere lædit? Pollicitis dives quilibet esse potest."
"Quæ venit ex tuto, minus est accepta voluptas."
"Quis furor est census corpore ferre suo!"
"Restat iter cœlo: cœlo tentabimus ire; Da veniam cœpto, Jupiter alte, meo."
"Sæpe tacens vocem verbaque vultus habet."
"Sic ruit in celebres cultissima fœmina ludos."
"Sit tua cura sequi: me duce tutus eris."
"Quis solem fallere possit?"
"Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsæ."
"Henry T. Riley, tr. Heroïdes, Amours, Art of Love, Remedy of Love, and Minor Works of Ovid (1852)"
"J. Lewis May, tr. The Love Books of Ovid (1930)"
"J. H. Mozley, tr. Ovid: The Art of Love and Other Poems, LCL 232 (1929); revised by G. P. Goold (1999)"
", tr. The Art of Love, Modern Library Classics (2002)"
", tr. Ovid's Erotic Poems: Amores and Ars Amatoria (2014)"
"John Bartlett, ed. Familiar Quotations, 9th ed. (1903); revised by Emily Morison Beck, 14th ed. (1968)"
"Prima sit in vobis morum tutela, puellae. Ingenio facies conciliante placet. Certus amor morum est: formam populabitur aetas, Et placitus rugis vultus aratus erit. Tempus erit, quo vos speculum vidisse pigebit, Et veniet rugis altera causa dolor."
"Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur Omnia; pars minima est ipsa puella sui."
"Successore novo vincitur omnis amor."
"Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat."
"Centum solatia curæ Et rus, et comites et via longa dabunt."
"Dura aliquis præcepta vocet mea; dura fatemur Esse; sed, ut valeas, multa dolenda feres."
"Forsitan hæc aliquis, nam sunt quoque, parva vocabit: Sed, que non prosunt singula, multa juvant."
"Hæc sunt jucundi causa cibusque mali."
"Principiis obsta: sero medicina paratur Quum mala per longas convaluere moras."
"Proximus a tectis ignis defenditur ægre."
"Qui non est hodie, cras minus aptus erit."
"Quod non es, simula."
"Sed tu Ingenio verbis concipe plura meis."
"Summa petit livor: perflant altissima venti."
"Temporis ars medicina fere est; data tempore prosunt, Et data non apto tempore vina nocent."
"Tristis eris, si solus eris."
"Urticæ proxima sæpe rosa est."
"Verba dat omnis amor."
"Ingenium magni detractat livor Homeri."
"Mille mali species, mille salutis erunt."
"Otia si tollas, periere cupidinis arcus."
"Qui finem quæris amoris, (Cedit amor rebus) res age; tutus eris."
"A cane non magno sæpe tenetur aper."
"Est aliquid valida sceptra tenere manu."
"Temporis ars medicina fere est."
"De multis grandis acervus erit."
"In pretio pretium nunc est: dat census honores, census amicitias: pauper ubique iacet."
"Conscia mens recti famae mendacia risit, sed nos in vitium credula turba sumus."
"Iam color unus inest rebus, tenebrisque teguntur omnia, iam vigiles conticuere canes."
"Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro, et fac, ut emptori verba dedisse iuvet."
"William Thynne, A Translation of Ovid's Fasti into English Prose, Part I (Dublin: J. Cumming, 1833)"
"Sir James George Frazer, Ovid's Fasti, LCL 253 (London: William Heinemann Ltd; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931)"
"A. S. Kline, "Ovid: Fasti ('On the Roman Calendar')", Poetry in Translation (10 April 2004), Online"