22 quotes found
"Quas inter vultu petulans Elegea propinquat."
"Hunc Galatea vigens ausa est incessere bello."
"Immensae veluti conexa carinae cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis parva receptat aquas et eodem volvitur austro."
"Nobis meminisse relictum."
"Et dulces rapuit de collibus uvas."
"Primaevam visu platanum, cui longa propago innumeraeque manus et iturus in aethera vertex."
"Tu cujus placido posuere in pectore sedem blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus, cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes improba, sed medius per honesta et dulcia limes, incorrupte fidem nullosque experte tumultus et secrete, palam quod digeris ordine vitam, idem auri facilis contemptor et optimus idem comere divitias opibusque immittere lucem."
"Magni quod Caesaris ora... unius amissi tetigit jactura leonis."
"Silvaque quae fixam pelago Nesida coronat."
"Nempe benigna quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis servat et in senium."
"Bacchei vineta madentia Gauri."
"Steriles transmisimus annos: haec aevi mihi prima dies, hic limina vitae."
"At nunc, quae solidum diem terebat, horarum via facta vix duarum."
"Mira fides! credetne virum ventura propago, cum segetes iterum, cum iam haec deserta virebunt, infra urbes populosque premi proavitaque tanto rura abiisse mari? necdum letale minari cessat apex."
"Qui bona fide deos colit amat et sacerdotes."
"Sic auferre rogis umbram conatur et ingens certamen cum Morte gerit, curasque fatigat artificum inque omni te quaerit amare metallo. Sed mortalis honos, agilis quem dextra laborat."
"Nec frons triste rigens nimiusque in moribus horror sed simplex hilarisque fides et mixta pudori gratia."
"Excidat illa dies aevo nec postera credant saecula. nos certe taceamus et obruta multa nocte tegi propriae patiamur crimina gentis."
"Exsere semirutos subito de pulvere vultus, Parthenope, crinemque adflato monte sepultum pone super tumulos et magni funus alumni."
"Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles non formidata temeraria Leucade Sappho."
"Jamque et flere pio Vesuvina incendia cantu mens erat et gemitum patriis impendere damnis, cum pater exemptum terris ad sidera montem sustulit et late miseras deiecit in urbes."
"Crimine quo merui, juvenis placidissime divum, quove errore miser, donis ut solus egerem, Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque feraeque et simulant fessos curvata cacumina somnos, nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror aequoris, et terris maria adclinata quiescunt."