römischer Redner
22 quotes found
"Der Geist ist es, der den Redner macht, und die Ausdruckskraft der Empfindung."
"Die Kleidung macht den Mann."
"Falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi quae tradantur esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos. Quippe id est homini naturale, ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur, ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia."
"Laudem virtutis necessitati damus."
"Atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur."
"Quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id quod incipimus. quis non obtundi potest, si per totum diem cuiuscunque artis unum magistrum ferat? mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur."
"Adeo facilius est multa facere quam diu."
"Vtrubique autem orator meminisse debebit actione tota quid finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt: verumque est illud quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere."
"Primum est igitur ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus, adficiamurque antequam adficere conemur."
"We must bear in mind, indeed, that the attention of the judge is not always so much on the alert as to dispel of itself the obscurity of our language, and to throw the light of his intellect on our darkness, but that he is often distracted by a multiplicity of other thoughts, which will prevent him from understanding us, unless what we say be so clear that its sense will strike his mind as the rays of the sun strike the eyes, even though his attention be not immediately fixed upon it."
"Quare non ut intellegere possit sed ne omnino possit non intellegere curandum."
"Modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intellegunt."
"Historia et scribitur ad narrandum non ad probandum."
"Nihil enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito, praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem: quae nascendi quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus parentis continerentur."
"Pectus est enim quod disertos facit, et vis mentis."
"Qui stultis videri eruditi volunt stulti eruditis videntur."
"Sit ergo nobis orator quem constituimus is qui a M. Catone finitur vir bonus dicendi peritus, verum, id quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique vir bonus."
"Mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset quam providentiae munera in mutuam perniciem convertere."
"Neque enim tantum id dico, eum qui sit orator virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum bonum. Nam certe neque intellegentiam concesseris iis qui proposita honestorum ac turpium via peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis inproviso rerum exitu induantur."
"Videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt umquam qui diserti esse quam boni malint) illa dicentis: "Quid ergo tantum est artis in eloquentia? cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem? Bonus enim vir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa.""
"Et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valeat."
"Vain hopes are often like the dreams of those who wake."