6 quotes found
"Ludens haec ego teste te, Priape, Horto carmina digna, non libello; Ergo quidquid est, quod otiosus Templi parietibus tui notavi In partem accipias honam rogamus."
"Quisquis venerit hue, poeta fiat, Et versus mihi deuicet iocosos; Qui non fecerit, inter eruditos Ficosissimus ambulet poeta. Tu quicunque vides circa tectoria nostra Non nimium casti carmina plena ioci;"
"Cur pictum memori sit in tabella Membrum quaeritis unde procreamur? Cum penis mihi forte laesus esset, Chirurgique manum miser timerem, Diis me legitimis, nimisque magnis Ut Phoebo puta, filioque Phoebi Curatum dare mentulam verebar. Huic dixi, fer opem, Priape, parti, Cuius tu, pater, ipse par videris: Qua salva sine sectione facta, Ponetur tibi picta, quam levaris, Parque consimilisque concolorque. Promisit fore: mentulam movlt Pro nutu deus et rogata fecit."
"Deliciae populi, magno notissima circo Quintia."
"Quaedam, si placet hoc tibi, Priape, Ficosissima me puella ludit, Et non dat mihi, nee negat daturam; Causasque invenit usque differendi. Quae si contigerit fruenda nobis, Totam cum paribus, Priape, nostris Cingemus tibi mentulam coronis."
"Licebit aeger, angue lentior."