12 quotes found
"In dubio pro reo."
"Digna vox maiestate regnantis legibus alligatum se principem profiteri: adeo de auctoritate iuris nostra pendet auctoritas."
"Cuius merito quis nos sacerdotes appellet: iustitiam namque colimus et boni et æqui notitiam profitemur, æquum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu pœnarum, verum etiam præmiorum quoque exhortatione efficere cupientes, veram nisi fallor philosophiam, non simulatam affectantes."
"Quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes peraeque custoditur vocaturque ius gentium."
"Domus tutissimum cuique refugium atque receptaculum sit."
"Nulla iniuria est, quæ in volentem fiat."
"Incipientibus nobis exponere jura populi Romani, ita videntur tradi posse commodissime, si primo levi ac simplici via singula tradantur: alioqui, si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneravimus, duorum alterum, aut desertorem studiorum efficiemus, aut cum magno labore, sæpe etiam cum diffidentia (quæ plerumque juvenes avertit) serius ad id perducemus ad quod, leviore via ductus, sine magno labore, et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset."
"Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens. Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia."
"Iuris præcepta sunt hæc: honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere."
"Quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peræque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur."
"Iure enim naturali ab initio omnes homines liberi nascebantur."
"Facultas ejus, quod cuique facere libet, nisi quid jure prohibetur."