80 quotes found
"Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae."
"Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni, Horaque formosam quamlibet illa facit."
"Utque viro furtiva venus, sic grata puellae. Vir male dissimulat: tectius illa cupit."
"Vacca deceptus acerna."
"Aut non rem temptes aut perfice."
"Promittas facito: quid enim promittere laedit? Pollicitis dives quilibet esse potest."
"Pessima sit, nulli non sua forma placet."
"Iuppiter ex alto periuria ridet amantum."
"Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus."
"Ludite, si sapitis, solas impune puellas: Hac minus est una fraude tuenda fides. Fallite fallentes: ex magna parte profanum Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant."
"Neque enim lex aequior ulla est, Quam necis artifices arte perire sua."
"Intret amicitiae nomine tectus amor."
"Nomen amicitia est, nomen inane fides. Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali; Cum tibi laudanti credidit, ipse subit."
"Heu facinus! non est hostis metuendus amanti; Quos credis fidos, effuge, tutus eris. Cognatum fratremque cave carumque sodalem: Praebebit veros haec tibi turba metus."
"Ut ameris, amabilis esto."
"Ut dominam teneas, nec te mirere relictum, Ingenii dotes corporis adde bonis. Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo."
"Non ego divitibus venio praeceptor amandi: Nil opus est illi, qui dabit, arte mea; Secum habet ingenium, qui, cum libet, 'accipe' dicit."
"Si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, Perfer et obdura: postmodo mitis erit. Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus: Frangis, si vires experiere tuas. Obsequio tranantur aquae: nec vincere possis Flumina, si contra, quam rapit unda, nates."
"Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi; Cum dare non possem munera, verba dabam."
"Cede repugnanti; cedendo victor abibis."
"Militiae species amor est; discedite, segnes: Non sunt haec timidis signa tuenda viris."
"Nec dominam iubeo pretioso munere dones: Parva, sed e parvis callidus apta dato."
"Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus? Ei mihi, non multum carmen honoris habet. Carmina laudantur, sed munera magna petuntur: Dummodo sit dives, barbarus ipse placet. Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro Venit honos: auro conciliatur amor."
"Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu: Si bene nutrieris, tempore firmus erit. Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas: Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit: Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo, Quaque venit, multas accipit amnis aquas."
"Fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius."
"Da requiem: requietus ager bene credita reddit."
"Litore quot conchae, tot sunt in amore dolores; Quae patimur, multo spicula felle madent."
"Ipsa Venus pubem, quotiens velamina ponit, Protegitur laeva semireducta manu."
"Quod male fers, adsuesce, feres bene."
"Nominibus mollire licet mala: fusca vocetur, Nigrior Illyrica cui pice sanguis erit: Si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae: Sit gracilis, macie quae male viva sua est; Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam, Et lateat vitium proximitate boni."
"Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require, Consule, quae rigidus munera Censor habet."
"Utendum est aetate: cito pede labitur aetas."
"Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem, Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet."
"Continua messe senescit ager."
"Casus ubique valet; semper tibi pendeat hamus Quo minime credas gurgite, piscis erit."
"Candida pax homines, trux decet ira feras."
"Est deus in nobis, et sunt commercia caeli: Sedibus aetheriis spiritus ille venit."
"Caverit haec custos, pro charta conscia tergum Praebeat, inque suo corpore verba ferat."
"Ævo rarissima nostro Simplicitas."
"Amans semper, quod timet, esse putat."
"Audentem Forsque Venusque juvant."
"Aut non tentaris, aut perfice."
"Candidus in nauta turpis color: sequoris unda Debet et a radiis sideris esse niger."
"Dummodo sit dives, barbarus ipse placet."
"Est deus in nobis, et sunt commercia cœli."
"Est quiddam gestus edendi."
"Experto credite."
"Fac tantum incipias, sponte disertus eris."
"Fallite fallentes: ex magna parte profanum Sunt genus; in laqueos quos posuere, cadant."
"Fertilior seges est alienis semper in agris; Vicinumque pecus grandius uber habet."
"Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos Fit minor: et spatio carpitur ipsa suo. [...]Et tibi jam cani venient, formose, capilli: Jam venient rugs, que tibi corpus arent. Jam molire animum, qui duret, et adstrue formæ. Solus ad extremos permanet ille rogos."
"Forma viros neglecta decet."
"Ignoti nulla cupido."
"Ingenium mala sæpe movent."
"Innocui vivite, numen adest."
"Jurgia præcipue vino stimulata caveto: Aptior est dulci mensa merumque joco."
"Materiem, qua sis ingeniosus, habes."
"Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido: Attice, crede mihi, militat omnis amans. Que bello est habilis, Veneri quoque convenit, ætas; Turpe senex miles, turpe senilis amor."
"Nil consuetudine majus."
"Nomen amicitia est, nomen inane fides."
"Odimus accipitrem qui semper vivit in armis."
"Parcite paucarum diffundere crimen in omnes, Spectetur meritis quæque puella suis."
"Parva leves capiunt animos."
"Perdis, et in damno gratia nulla tuo."
"Plausus tune arte carebat."
"Promittas facito: quid enim promittere lædit? Pollicitis dives quilibet esse potest."
"Quæ venit ex tuto, minus est accepta voluptas."
"Quis furor est census corpore ferre suo!"
"Restat iter cœlo: cœlo tentabimus ire; Da veniam cœpto, Jupiter alte, meo."
"Sæpe tacens vocem verbaque vultus habet."
"Sic ruit in celebres cultissima fœmina ludos."
"Sit tua cura sequi: me duce tutus eris."
"Quis solem fallere possit?"
"Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsæ."
"Henry T. Riley, tr. Heroïdes, Amours, Art of Love, Remedy of Love, and Minor Works of Ovid (1852)"
"J. Lewis May, tr. The Love Books of Ovid (1930)"
"J. H. Mozley, tr. Ovid: The Art of Love and Other Poems, LCL 232 (1929); revised by G. P. Goold (1999)"
", tr. The Art of Love, Modern Library Classics (2002)"
", tr. Ovid's Erotic Poems: Amores and Ars Amatoria (2014)"
"John Bartlett, ed. Familiar Quotations, 9th ed. (1903); revised by Emily Morison Beck, 14th ed. (1968)"